- BACENIS
- BACENISSilva eadem cum Hercynia.Volaterranus l. 7. Geograph. diversam putat: tamen ex eius lectione (nam Barcenis legit) colligi potest, eandem geminô, sed idem significanti nomine appellari. Ur enim Hercynia sive (ur Eratosthenes habet) Orcynia in vernacula Germanorum, Hartz: ita et Barcenis, unicâ literâ immutatâ dicitur bartz pro Hartz. Nam sicuti Taurus mons Asiam, Atlas Mauritaniam et Apenninus Italiam mediam intersecant et dubio procul varia a variis accolis nomina sortiuntur: ita et Hercynium nemus totam Germaniam ad Riphaeos usque montes et paludes Moeotidis permeat: sed ab aliis confinibus aliter et Latine et Germanice vocatur. Latini namque partim et Graeci eandem Silvam Bacenim, Martianam, Gadretam, Semanam et Hercyniam nominant. Germani vero iuxta Friburgum Brisgoiae eam Nigram Silvani a pinorum haud dubie opacitate: Heidelbergensis tractus ab Othone Othonis silvam. Prope Herbipolim autem et Papebergam Ardua Silva, Germanice Steigervvald (unde nimirum vox Gabreta apud Strabonem l. 7. nata est) ab iisdem vocatur. A. Moeno etiam ad Loriam amnem, prope Confluentiam, der Westervvald, h. e. Occidentalis silva. Non procul autem a Moeni ripa, ubi Francofurtum, Asciburgium et Moguntium attingit, Spiisshartz, h. e. picearia Silva. In Sazoniae faucibus, ubi Comitis Mansfeldii ditionem pertingit, a pice rursus nomen sortitur, Germanice auf dem hartz. A Thuringis adiacentibus Thuringica (de qua Caesar. l. 6. c. 9. Comment. loqui videtur; et a Bohemis Bohemica appellatur silva.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.